monumenta.ch > Plinius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 60
{XXIX} alterum genus, quod tricoccum appellavimus et alio nomine scorpiuron vocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram vergentibus. semen ei est effigie scorpionis caudae, quare nomen. vis ad omnia venenata et phalangia, sed contra scorpiones praecipue inlita. non feriuntur habentes, et si terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant scorpionem egredi, inposita vero herba aut uda omnino respersum protinus mori. seminis grana quattuor pota quartanis prodesse dicuntur, tria vero tertianis, vel si herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti.